로그인

시편 129편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 8절

  1. 1 De profundis clamavi ad te Domine
  2. 2 Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes in vocem deprecationis meae
  3. 3 si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit
  4. 4 quia apud te propitiatio est propter legem tuam sustinui te Domine sustinuit anima mea in verbum eius
  5. 5 speravit anima mea in Domino
  6. 6 a custodia matutina usque ad noctem speret Israhel in Domino
  7. 7 quia apud Dominum misericordia et copiosa apud eum redemptio
  8. 8 et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗