시편 121편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 9절
- 1 Laetatus sum in his quae dicta sunt mihi in domum Domini ibimus
- 2 stantes erant pedes nostri in atriis tuis Hierusalem
- 3 Hierusalem quae aedificatur ut civitas cuius participatio eius in id ipsum
- 4 illic enim ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini
- 5 quia illic sederunt sedes in iudicium sedes super domum David
- 6 rogate quae ad pacem sunt Hierusalem et abundantia diligentibus te
- 7 fiat pax in virtute tua et abundantia in turribus tuis
- 8 propter fratres meos et proximos meos loquebar pacem de te
- 9 propter domum Domini Dei nostri quaesivi bona tibi
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗