로그인

시편 117편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절

  1. 1 Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eius
  2. 2 dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
  3. 3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius
  4. 4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius
  5. 5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus
  6. 6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo
  7. 7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos
  8. 8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine
  9. 9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus
  10. 10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos
  11. 11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini ※quia: ultus sum in eos
  12. 12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos
  13. 13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me
  14. 14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem
  15. 15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum
  16. 16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem
  17. 17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini
  18. 18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me
  19. 19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino
  20. 20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam
  21. 21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  22. 22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli
  23. 23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris
  24. 24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea
  25. 25 o Domine salvum fac o Domine prosperare
  26. 26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini
  27. 27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris
  28. 28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus ÷es tu: et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem
  29. 29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗