로그인

시편 117편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 29절 · 대역: King James Version

절Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)King James Version
1 Confitemini Domino quoniam bonusquoniam in saeculum misericordia eius O praise the Lord, all ye nations: praise him, all ye people.
2
alleluia
dicat nunc Israhel quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius
For his merciful kindness is great toward us: and the truth of the Lord endureth for ever. Praise ye the Lord.
3 dicat nunc domus Aaron quoniam in saeculum misericordia eius —
4 dicant nunc qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius —
5 de tribulatione invocavi Dominum et exaudivit me in latitudinem Dominus —
6 Dominus mihi adiutor non timebo quid faciat mihi homo —
7 Dominus mihi adiutor et ego despiciam inimicos meos —
8 bonum est confidere in Domino quam confidere in homine —
9 bonum est sperare in Domino quam sperare in principibus —
10 omnes gentes circumierunt me et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos —
11 circumdantes circumdederunt me in nomine autem Domini ※quia: ultus sum in eos —
12 circumdederunt me sicut apes et exarserunt sicut ignis in spinis et in nomine Domini ※quia: ultus sum in eos —
13 inpulsus eversus sum ut caderem et Dominus suscepit me —
14 fortitudo mea et laudatio mea Dominus et factus est mihi in salutem —
15 vox exultationis et salutis in tabernaculis iustorum —
16 dextera Domini fecit virtutem dextera Domini exaltavit me dextera Domini fecit virtutem —
17 non moriar sed vivam et narrabo opera Domini —
18 castigans castigavit me Dominus et morti non tradidit me —
19 aperite mihi portas iustitiae ingressus in eas confitebor Domino —
20 haec porta Domini iusti intrabunt in eam —
21 confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem —
22 lapidem quem reprobaverunt aedificantes hic factus est in caput anguli —
23 a Domino factum est istud hoc est mirabile in oculis nostris —
24 haec est dies quam fecit Dominus exultemus et laetemur in ea —
25 o Domine salvum fac o Domine prosperare —
26 benedictus qui venturus est in nomine Domini benediximus vobis de domo Domini —
27 Deus Dominus et inluxit nobis constituite diem sollemnem in condensis usque ad cornua altaris —
28 Deus meus es tu et confitebor tibi Deus meus ÷es tu: et exaltabo te confitebor tibi quoniam exaudisti me et factus es mihi in salutem —
29 confitemini Domino quoniam bonus quoniam in saeculum misericordia eius —

Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL