시편 102편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 22절
- 1 Benedic anima mea Dominoet omnia quae intra me sunt nomini sancto eius
- 2 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnes retributiones eius
- 3 qui propitiatur omnibus iniquitatibus tuis qui sanat omnes infirmitates tuas
- 4 qui redimit de interitu vitam tuam qui coronat te in misericordia et miserationibus
- 5 qui replet in bonis desiderium tuum renovabitur ut aquilae iuventus tua
- 6 faciens misericordias Dominus et iudicium omnibus iniuriam patientibus
- 7 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel voluntates suas
- 8 miserator et misericors Dominus longanimis et multum misericors
- 9 non in perpetuum irascetur neque in aeternum comminabitur
- 10 non secundum peccata nostra fecit nobis nec secundum iniustitias nostras retribuit nobis
- 11 quoniam secundum altitudinem caeli a terra corroboravit misericordiam suam super timentes se
- 12 quantum distat ortus ab occidente longe fecit a nobis iniquitates nostras
- 13 quomodo miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se
- 14 quoniam ipse cognovit figmentum nostrum recordatus est quoniam pulvis sumus
- 15 homo sicut faenum dies eius tamquam flos agri sic efflorebit
- 16 quoniam spiritus pertransivit in illo et non subsistet et non cognoscet amplius locum suum
- 17 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia illius in filios filiorum
- 18 his qui servant testamentum eius et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea
- 19 Dominus in caelo paravit sedem suam et regnum ipsius omnibus dominabitur
- 20 benedicite Domino angeli eius potentes virtute facientes verbum illius ad audiendam vocem sermonum eius
- 21 benedicite Domino omnes virtutes eius ministri eius qui facitis voluntatem eius
- 22 benedicite Domino omnia opera eius in omni loco dominationis ipsius benedic anima mea Domino
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗