시편 101편 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007)
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 28절
- 2 Domine exaudi orationem meam et clamor meus ad te veniat
- 3 non avertas faciem tuam a me in quacumque die tribulor inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero te velociter exaudi me
- 4 quia defecerunt sicut fumus dies mei et ossa mea sicut gremium aruerunt
- 5 percussum est ut faenum et aruit cor meum quia oblitus sum comedere panem meum
- 6 a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae
- 7 similis factus sum pelicano solitudinis factus sum sicut nycticorax in domicilio
- 8 vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto
- 9 tota die exprobrabant mihi inimici mei et qui laudabant me adversus me iurabant
- 10 quia cinerem tamquam panem manducavi et poculum meum cum fletu miscebam
- 11 a facie irae et indignationis tuae quia elevans adlisisti me
- 12 dies mei sicut umbra declinaverunt et ego sicut faenum arui
- 13 tu autem Domine in aeternum permanes et memoriale tuum in generationem et generationem
- 14 tu exsurgens misereberis Sion quia tempus miserendi eius quia venit tempus
- 15 quoniam placuerunt servis tuis lapides eius et terrae eius miserebuntur
- 16 et timebunt gentes nomen Domini et omnes reges terrae gloriam tuam
- 17 quia aedificabit Dominus Sion et videbitur in gloria sua
- 18 respexit in orationem humilium et non sprevit precem eorum
- 19 scribantur haec in generationem alteram et populus qui creabitur laudabit Dominum
- 20 quia prospexit de excelso sancto suo Dominus de caelo in terram aspexit
- 21 ut audiret gemitum conpeditorum ut solvat filios interemptorum
- 22 ut adnuntiet in Sion nomen Domini et laudem suam in Hierusalem
- 23 in conveniendo populos in unum et reges ut serviant Domino
- 24 respondit ei in via virtutis suae paucitatem dierum meorum nuntia mihi
- 25 ne revoces me in dimidio dierum meorum in generationem et generationem anni tui
- 26 initio tu Domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt caeli
- 27 ipsi peribunt tu autem permanes et omnes sicut vestimentum veterescent et sicut opertorium mutabis eos et mutabuntur
- 28 tu autem idem ipse es et anni tui non deficient
- 29 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum in saeculum dirigetur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata Alternative Texts (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗