히브리서 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 28절
- 1 habuit quidem et prius iustificationes culturae et sanctum saeculare
- 2 tabernaculum enim factum est primum in quo inerant candelabra et mensa et propositio panum quae dicitur sancta
- 3 post velamentum autem secundum tabernaculum quod dicitur sancta sanctorum
- 4 aureum habens turibulum et arcam testamenti circumtectam ex omni parte auro in qua urna aurea habens manna et virga Aaron quae fronduerat et tabulae testamenti
- 5 superque eam cherubin gloriae obumbrantia propitiatorium de quibus non est modo dicendum per singula
- 6 his vero ita conpositis in priori quidem tabernaculo semper introibant sacerdotes sacrificiorum officia consummantes
- 7 in secundo autem semel in anno solus pontifex non sine sanguine quem offert pro sua et populi ignorantia
- 8 hoc significante Spiritu Sancto nondum propalatam esse sanctorum viam adhuc priore tabernaculo habente statum
- 9 quae parabola est temporis instantis iuxta quam munera et hostiae offeruntur quae non possunt iuxta conscientiam perfectum facere servientem
- 10 solummodo in cibis et in potibus et variis baptismis et iustitiis carnis usque ad tempus correctionis inpositis
- 11 Christus autem adsistens pontifex futurorum bonorum per amplius et perfectius tabernaculum non manufactum id est non huius creationis
- 12 neque per sanguinem hircorum et vitulorum sed per proprium sanguinem introivit semel in sancta aeterna redemptione inventa
- 13 si enim sanguis hircorum et taurorum et cinis vitulae aspersus inquinatos sanctificat ad emundationem carnis
- 14 quanto magis sanguis Christi qui per Spiritum Sanctum semet ipsum obtulit inmaculatum Deo emundabit conscientiam vestram ab operibus mortuis ad serviendum Deo viventi
- 15 et ideo novi testamenti mediator est ut morte intercedente in redemptionem earum praevaricationum quae erant sub priore testamento repromissionem accipiant qui vocati sunt aeternae hereditatis
- 16 ubi enim testamentum mors necesse est intercedat testatoris
- 17 testamentum enim in mortuis confirmatum est alioquin nondum valet dum vivit qui testatus est
- 18 unde ne primum quidem sine sanguine dedicatum est
- 19 lecto enim omni mandato legis a Mose universo populo accipiens sanguinem vitulorum et hircorum cum aqua et lana coccinea et hysopo ipsum quoque librum et omnem populum aspersit
- 20 dicens hic sanguis testamenti quod mandavit ad vos Deus
- 21 etiam tabernaculum et omnia vasa ministerii sanguine similiter aspersit
- 22 et omnia paene in sanguine mundantur secundum legem et sine sanguinis fusione non fit remissio
- 23 necesse est ergo exemplaria quidem caelestium his mundari ipsa autem caelestia melioribus hostiis quam istis
- 24 non enim in manufactis sanctis Iesus introiit exemplaria verorum sed in ipsum caelum ut appareat nunc vultui Dei pro nobis
- 25 neque ut saepe offerat semet ipsum quemadmodum pontifex intrat in sancta per singulos annos in sanguine alieno
- 26 alioquin oportebat eum frequenter pati ab origine mundi nunc autem semel in consummatione saeculorum ad destitutionem peccati per hostiam suam apparuit
- 27 et quemadmodum statutum est hominibus semel mori post hoc autem iudicium
- 28 sic et Christus semel oblatus ad multorum exhaurienda peccata secundo sine peccato apparebit expectantibus se in salutem
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗