로그인

히브리서 10장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 39절

  1. 1 umbram enim habens lex bonorum futurorum non ipsam imaginem rerum per singulos annos hisdem ipsis hostiis quas offerunt indesinenter numquam potest accedentes perfectos facere
  2. 2 alioquin non cessassent offerri ideo quod nullam haberent ultra conscientiam peccati cultores semel mundati
  3. 3 sed in ipsis commemoratio peccatorum per singulos annos fit
  4. 4 inpossibile enim est sanguine taurorum et hircorum auferri peccata
  5. 5 ideo ingrediens mundum dicit hostiam et oblationem noluisti corpus autem aptasti mihi
  6. 6 holocaustomata et pro peccato non tibi placuit
  7. 7 tunc dixi ecce venio in capitulo libri scriptum est de me ut faciam Deus voluntatem tuam
  8. 8 superius dicens quia hostias et oblationes et holocaustomata et pro peccato noluisti nec placita sunt tibi quae secundum legem offeruntur
  9. 9 tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat
  10. 10 in qua voluntate sanctificati sumus per oblationem corporis Christi Iesu in semel
  11. 11 et omnis quidem sacerdos praesto est cotidie ministrans et easdem saepe offerens hostias quae numquam possunt auferre peccata
  12. 12 hic autem unam pro peccatis offerens hostiam in sempiternum sedit in dextera Dei
  13. 13 de cetero expectans donec ponantur inimici eius scabillum pedum eius
  14. 14 una enim oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos
  15. 15 contestatur autem nos et Spiritus Sanctus postquam enim dixit
  16. 16 hoc autem testamentum quod testabor ad illos post dies illos dicit Dominus dando leges meas in cordibus eorum et in mente eorum superscribam eas
  17. 17 et peccatorum et iniquitatium eorum iam non recordabor amplius
  18. 18 ubi autem horum remissio iam non oblatio pro peccato
  19. 19 habentes itaque fratres fiduciam in introitu sanctorum in sanguine Christi
  20. 20 quam initiavit nobis viam novam et viventem per velamen id est carnem suam
  21. 21 et sacerdotem magnum super domum Dei
  22. 22 accedamus cum vero corde in plenitudine fidei aspersi corda a conscientia mala et abluti corpus aqua munda
  23. 23 teneamus spei nostrae confessionem indeclinabilem fidelis enim est qui repromisit
  24. 24 et consideremus invicem in provocationem caritatis et bonorum operum
  25. 25 non deserentes collectionem nostram sicut est consuetudinis quibusdam sed consolantes et tanto magis quanto videritis adpropinquantem diem
  26. 26 voluntarie enim peccantibus nobis post acceptam notitiam veritatis iam non relinquitur pro peccatis hostia
  27. 27 terribilis autem quaedam expectatio iudicii et ignis aemulatio quae consumptura est adversarios
  28. 28 irritam quis faciens legem Mosi sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur
  29. 29 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duxerit in quo sanctificatus est et Spiritui gratiae contumeliam fecerit
  30. 30 scimus enim qui dixit mihi vindictam ego reddam et iterum quia iudicabit Dominus populum suum
  31. 31 horrendum est incidere in manus Dei viventis
  32. 32 rememoramini autem pristinos dies in quibus inluminati magnum certamen sustinuistis passionum
  33. 33 et in altero quidem obprobriis et tribulationibus spectaculum facti in altero autem socii taliter conversantium effecti
  34. 34 nam et vinctis conpassi estis et rapinam bonorum vestrorum cum gaudio suscepistis cognoscentes vos habere meliorem et manentem substantiam
  35. 35 nolite itaque amittere confidentiam vestram quae magnam habet remunerationem
  36. 36 patientia enim vobis necessaria est ut voluntatem Dei facientes reportetis promissionem
  37. 37 adhuc enim modicum quantulum qui venturus est veniet et non tardabit
  38. 38 iustus autem meus ex fide vivit quod si subtraxerit se non placebit animae meae
  39. 39 nos autem non sumus subtractionis in perditionem sed fidei in adquisitionem animae

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗