히브리서 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 28절
- 1 hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahae regresso a caede regum et benedixit ei
- 2 cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex iustitiae deinde autem et rex Salem quod est rex pacis
- 3 sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitae habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum
- 4 intuemini autem quantus sit hic cui et decimam dedit de praecipuis Abraham patriarcha
- 5 et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahae
- 6 cuius autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit
- 7 sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur
- 8 et hic quidem decimas morientes homines accipiunt ibi autem contestatus quia vivit
- 9 et ut ita dictum sit per Abraham et Levi qui decimas accipit decimatus est
- 10 adhuc enim in lumbis patris erat quando obviavit ei Melchisedech
- 11 si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici
- 12 translato enim sacerdotio necesse est ut et legis translatio fiat
- 13 in quo enim haec dicuntur de alia tribu est de qua nullus altario praesto fuit
- 14 manifestum enim quod ex Iuda ortus sit Dominus noster in qua tribu nihil de sacerdotibus Moses locutus est
- 15 et amplius adhuc manifestum est si secundum similitudinem Melchisedech exsurgit alius sacerdos
- 16 qui non secundum legem mandati carnalis factus est sed secundum virtutem vitae insolubilis
- 17 contestatur enim quoniam tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech
- 18 reprobatio quidem fit praecedentis mandati propter infirmitatem eius et inutilitatem
- 19 nihil enim ad perfectum adduxit lex introductio vero melioris spei per quam proximamus ad Deum
- 20 et quantum est non sine iureiurando alii quidem sine iureiurando sacerdotes facti sunt
- 21 hic autem cum iureiurando per eum qui dixit ad illum iuravit Dominus et non paenitebit tu es sacerdos in aeternum
- 22 in tantum melioris testamenti sponsor factus est Iesus
- 23 et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere
- 24 hic autem eo quod maneat in aeternum sempiternum habet sacerdotium
- 25 unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis
- 26 talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior caelis factus
- 27 qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo
- 28 lex enim homines constituit sacerdotes infirmitatem habentes sermo autem iurisiurandi qui post legem est Filium in aeternum perfectum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗