히브리서 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 히브리서 (Hebrews) · 20절
- 1 quapropter intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur non rursum iacientes fundamentum paenitentiae ab operibus mortuis et fidei ad Deum
- 2 baptismatum doctrinae inpositionis quoque manuum ac resurrectionis mortuorum et iudicii aeterni
- 3 et hoc faciemus siquidem permiserit Deus
- 4 inpossibile est enim eos qui semel sunt inluminati gustaverunt etiam donum caeleste et participes sunt facti Spiritus Sancti
- 5 gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi venturi
- 6 et prolapsi sunt renovari rursus ad paenitentiam rursum crucifigentes sibimet ipsis Filium Dei et ostentui habentes
- 7 terra enim saepe venientem super se bibens imbrem et generans herbam oportunam illis a quibus colitur accipit benedictionem a Deo
- 8 proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cuius consummatio in conbustionem
- 9 confidimus autem de vobis dilectissimi meliora et viciniora saluti tametsi ita loquimur
- 10 non enim iniustus Deus ut obliviscatur operis vestri et dilectionis quam ostendistis in nomine ipsius qui ministrastis sanctis et ministratis
- 11 cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem
- 12 ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones
- 13 Abrahae namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem iuraret maiorem iuravit per semet ipsum
- 14 dicens nisi benedicens benedicam te et multiplicans multiplicabo te
- 15 et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem
- 16 homines enim per maiorem sui iurant et omnis controversiae eorum finis ad confirmationem est iuramentum
- 17 in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit iusiurandum
- 18 ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem
- 19 quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam et incedentem usque in interiora velaminis
- 20 ubi praecursor pro nobis introiit Iesus secundum ordinem Melchisedech pontifex factus in aeternum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗