로그인

호세아 6장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 호세아 (Hosea) · 11절

  1. 1 in tribulatione sua mane consurgunt ad me venite et revertamur ad Dominum
  2. 2 quia ipse cepit et sanabit nos percutiet et curabit nos
  3. 3 vivificabit nos post duos dies in die tertia suscitabit nos et vivemus in conspectu eius sciemus sequemurque ut cognoscamus Dominum quasi diluculum praeparatus est egressus eius et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terrae
  4. 4 quid faciam tibi Ephraim quid faciam tibi Iuda misericordia vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens
  5. 5 propter hoc dolavi in prophetis occidi eos in verbis oris mei et iudicia tua quasi lux egredientur
  6. 6 quia misericordiam volui et non sacrificium et scientiam Dei plus quam holocausta
  7. 7 ipsi autem sicut Adam transgressi sunt pactum ibi praevaricati sunt in me
  8. 8 Galaad civitas operantium idolum subplantata sanguine
  9. 9 et quasi fauces virorum latronum particeps sacerdotum in via interficientium pergentes de Sychem quia scelus operati sunt
  10. 10 in domo Israhel vidi horrendum ibi fornicationes Ephraim contaminatus est Israhel
  11. 11 sed et Iuda pone messem tibi cum convertero captivitatem populi mei

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗