로그인

호세아 5장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 호세아 (Hosea) · 15절

  1. 1 audite hoc sacerdotes et adtendite domus Israhel et domus regis auscultate quia vobis iudicium est quoniam laqueus facti estis speculationi et rete expansum super Thabor
  2. 2 et victimas declinastis in profundum et ego eruditor omnium eorum
  3. 3 ego scio Ephraim et Israhel non est absconditus a me quia nunc fornicatus est Ephraim contaminatus est Israhel
  4. 4 non dabunt cogitationes suas ut revertantur ad Dominum suum quia spiritus fornicationis in medio eorum et Dominum non cognoverunt
  5. 5 et respondebit arrogantia Israhel in facie eius et Israhel et Ephraim ruent in iniquitate sua ruet etiam Iudas cum eis
  6. 6 in gregibus suis et in armentis suis vadent ad quaerendum Dominum et non invenient ablatus est ab eis
  7. 7 in Domino praevaricati sunt quia filios alienos genuerunt nunc devorabit eos mensis cum partibus suis
  8. 8 clangite bucina in Gabaa tuba in Rama ululate in Bethaven post tergum tuum Beniamin
  9. 9 Ephraim in desolatione erit in die correptionis in tribubus Israhel ostendi fidem
  10. 10 facti sunt principes Iuda quasi adsumentes terminum super eos effundam quasi aquam iram meam
  11. 11 calumniam patiens Ephraim fractus iudicio quoniam coepit abire post sordem
  12. 12 et ego quasi tinea Ephraim et quasi putredo domui Iuda
  13. 13 et vidit Ephraim languorem suum et Iudas vinculum suum et abiit Ephraim ad Assur et misit ad regem ultorem et ipse non poterit sanare vos nec solvere poterit a vobis vinculum
  14. 14 quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iuda ego ego capiam et vadam tollam et non est qui eruat
  15. 15 vadens revertar ad locum meum donec deficiatis et quaeratis faciem meam

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗