출애굽기 36장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 38절
- 1 fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus
- 2 cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus
- 3 tradidit eis universa donaria filiorum Israhel qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat
- 4 unde artifices venire conpulsi
- 5 dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est
- 6 iussit ergo Moses praeconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis
- 7 eo quod oblata sufficerent et superabundarent
- 8 feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita
- 9 quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum
- 10 coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit
- 11 fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius ex utroque latere et in ora cortinae alterius similiter
- 12 ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur
- 13 unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum
- 14 fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi
- 15 unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensurae erant omnia saga
- 16 quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim
- 17 fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem iungerentur
- 18 et fibulas aeneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret
- 19 fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus ianthinis
- 20 fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes
- 21 decem cubitorum erat longitudo tabulae unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat
- 22 binae incastraturae erant per singulas tabulas ut altera alteri iungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi
- 23 e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum
- 24 cum quadraginta basibus argenteis duae bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturae laterum in angulis terminantur
- 25 ad plagam quoque tabernaculi quae respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas
- 26 cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas
- 27 contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quae mare respicit fecit sex tabulas
- 28 et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro
- 29 quae iunctae erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos
- 30 ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis
- 31 fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi
- 32 et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare
- 33 fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret
- 34 ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit
- 35 fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum
- 36 et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis
- 37 fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii
- 38 et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit aeneas
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗