출애굽기 35장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 35절
- 1 igitur congregata omni turba filiorum Israhel dixit ad eos haec sunt quae iussit Dominus fieri
- 2 sex diebus facietis opus septimus dies erit vobis sanctus sabbatum et requies Domini qui fecerit opus in eo occidetur
- 3 non succendetis ignem in omnibus habitaculis vestris per diem sabbati
- 4 et ait Moses ad omnem catervam filiorum Israhel iste est sermo quem praecepit Dominus dicens
- 5 separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes
- 6 hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum et byssum pilos caprarum
- 7 et pelles arietum rubricatas et ianthinas ligna setthim
- 8 et oleum ad luminaria concinnanda et ut conficiatur unguentum et thymiama suavissimum
- 9 lapides onychinos et gemmas ad ornatum superumeralis et rationalis
- 10 quisquis vestrum est sapiens veniat et faciat quod Dominus imperavit
- 11 tabernaculum scilicet et tectum eius atque operimentum anulos et tabulata cum vectibus paxillos et bases
- 12 arcam et vectes propitiatorium et velum quod ante illud oppanditur
- 13 mensam cum vectibus et vasis et propositionis panibus
- 14 candelabrum ad luminaria sustentanda vasa illius et lucernas et oleum ad nutrimenta ignium
- 15 altare thymiamatis et vectes oleum unctionis et thymiama ex aromatibus tentorium ad ostium tabernaculi
- 16 altare holocausti et craticulam eius aeneam cum vectibus et vasis suis labrum et basim eius
- 17 cortinas atrii cum columnis et basibus tentorium in foribus vestibuli
- 18 paxillos tabernaculi et atrii cum funiculis suis
- 19 vestimenta quorum usus est in ministerio sanctuarii vestes Aaron pontificis ac filiorum eius ut sacerdotio fungantur mihi
- 20 egressaque omnis multitudo filiorum Israhel de conspectu Mosi
- 21 obtulit mente promptissima atque devota primitias Domino ad faciendum opus tabernaculi testimonii quicquid in cultum et ad vestes sanctas necessarium erat
- 22 viri cum mulieribus praebuerunt armillas et inaures anulos et dextralia omne vas aureum in donaria Domini separatum est
- 23 si quis habuit hyacinthum purpuram coccumque bis tinctum byssum et pilos caprarum pelles arietum rubricatas et ianthinas
- 24 argenti et aeris metalla obtulerunt Domino lignaque setthim in varios usus
- 25 sed et mulieres doctae dederunt quae neverant hyacinthum purpuram et vermiculum ac byssum
- 26 et pilos caprarum sponte propria cuncta tribuentes
- 27 principes vero obtulerunt lapides onychinos et gemmas ad superumerale et rationale
- 28 aromataque et oleum ad luminaria concinnanda et ad praeparandum unguentum ac thymiama odoris suavissimi conponendum
- 29 omnes viri et mulieres mente devota obtulerunt donaria ut fierent opera quae iusserat Dominus per manum Mosi cuncti filii Israhel voluntaria Domino dedicaverunt
- 30 dixitque Moses ad filios Israhel ecce vocavit Dominus ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
- 31 implevitque eum spiritu Dei sapientiae et intellegentiae et scientiae omni doctrina
- 32 ad excogitandum et faciendum opus in auro et argento et aere
- 33 sculpendisque lapidibus et opere carpentario quicquid fabre adinveniri potest
- 34 dedit in corde eius Hooliab quoque filium Achisamech de tribu Dan
- 35 ambos erudivit sapientia ut faciant opera abietarii polymitarii ac plumarii de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso et texant omnia ac nova quaeque repperiant
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗