출애굽기 31장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 18절
- 1 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 2 ecce vocavi ex nomine Beselehel filium Uri filii Hur de tribu Iuda
- 3 et implevi eum spiritu Dei sapientia intellegentia et scientia in omni opere
- 4 ad excogitandum fabre quicquid fieri potest ex auro et argento et aere
- 5 marmore et gemmis et diversitate lignorum
- 6 dedique ei socium Hooliab filium Achisamech de tribu Dan et in corde omnis eruditi posui sapientiam ut faciant cuncta quae praecepi tibi
- 7 tabernaculum foederis et arcam testimonii et propitiatorium quod super eam est et cuncta vasa tabernaculi
- 8 mensamque et vasa eius candelabrum purissimum cum vasis suis et altaria thymiamatis
- 9 et holocausti et omnia vasa eorum labium cum basi sua
- 10 vestes sanctas in ministerio Aaron sacerdoti et filiis eius ut fungantur officio suo in sacris
- 11 oleum unctionis et thymiama aromatum in sanctuario omnia quae praecepi tibi facient
- 12 et locutus est Dominus ad Mosen dicens
- 13 loquere filiis Israhel et dices ad eos videte ut sabbatum meum custodiatis quia signum est inter me et vos in generationibus vestris ut sciatis quia ego Dominus qui sanctifico vos
- 14 custodite sabbatum sanctum est enim vobis qui polluerit illud morte morietur qui fecerit in eo opus peribit anima illius de medio populi sui
- 15 sex diebus facietis opus in die septimo sabbatum est requies sancta Domino omnis qui fecerit opus in hac die morietur
- 16 custodiant filii Israhel sabbatum et celebrent illud in generationibus suis pactum est sempiternum
- 17 inter me et filios Israhel signumque perpetuum sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et in septimo ab opere cessavit
- 18 dedit quoque Mosi conpletis huiuscemodi sermonibus in monte Sinai duas tabulas testimonii lapideas scriptas digito Dei
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗