출애굽기 30장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 38절
- 1 facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim
- 2 habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent
- 3 vestiesque illud auro purissimo tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum
- 4 et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur
- 5 ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis
- 6 ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi
- 7 et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud
- 8 et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras
- 9 non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis
- 10 et deprecabitur Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino
- 11 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 12 quando tuleris summam filiorum Israhel iuxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti
- 13 hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli iuxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino
- 14 qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium
- 15 dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet
- 16 susceptamque pecuniam quae conlata est a filiis Israhel trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum
- 17 locutusque est Dominus ad Mosen dicens
- 18 facies et labium aeneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua
- 19 lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes
- 20 quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino
- 21 ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini eius per successiones
- 22 locutusque est Dominus ad Mosen
- 23 dicens sume tibi aromata prima et zmyrnae electae quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta
- 24 cassiae autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin
- 25 faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii
- 26 et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti
- 27 mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia eius altaria thymiamatis
- 28 et holocausti et universam supellectilem quae ad cultum eorum pertinent
- 29 sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur
- 30 Aaron et filios eius ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi
- 31 filiis quoque Israhel dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras
- 32 caro hominis non unguetur ex eo et iuxta conpositionem eius non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis
- 33 homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo
- 34 dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum aequalis ponderis erunt omnia
- 35 faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum
- 36 cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama
- 37 talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino
- 38 homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗