출애굽기 27장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 21절
- 1 facies et altare de lignis setthim quod habebit quinque cubitos in longitudine et totidem in latitudine id est quadrum et tres cubitos in altitudine
- 2 cornua autem per quattuor angulos ex ipso erunt et operies illud aere
- 3 faciesque in usus eius lebetas ad suscipiendos cineres et forcipes atque fuscinulas et ignium receptacula omnia vasa ex aere fabricabis
- 4 craticulamque in modum retis aeneam per cuius quattuor angulos erunt quattuor anuli aenei
- 5 quos pones subter arulam altaris eritque craticula usque ad altaris medium
- 6 facies et vectes altaris de lignis setthim duos quos operies lamminis aeneis
- 7 et induces per circulos eruntque ex utroque latere altaris ad portandum
- 8 non solidum sed inane et cavum intrinsecus facies illud sicut tibi in monte monstratum est
- 9 facies et atrium tabernaculi in cuius plaga australi contra meridiem erunt tentoria de bysso retorta centum cubitos unum latus tenebit in longitudine
- 10 et columnas viginti cum basibus totidem aeneis quae capita cum celaturis suis habebunt argentea
- 11 similiter in latere aquilonis per longum erunt tentoria centum cubitorum columnae viginti et bases aeneae eiusdem numeri et capita earum cum celaturis suis argentea
- 12 in latitudine vero atrii quod respicit ad occidentem erunt tentoria per quinquaginta cubitos et columnae decem basesque totidem
- 13 in ea quoque atrii latitudine quae respicit ad orientem quinquaginta cubiti erunt
- 14 in quibus quindecim cubitorum tentoria lateri uno deputabuntur columnaeque tres et bases totidem
- 15 et in latere altero erunt tentoria cubitos obtinentia quindecim columnas tres et bases totidem
- 16 in introitu vero atrii fiet tentorium cubitorum viginti ex hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii columnas habebit quattuor cum basibus totidem
- 17 omnes columnae atrii per circuitum vestitae erunt argenti lamminis capitibus argenteis et basibus aeneis
- 18 in longitudine occupabit atrium cubitos centum in latitudine quinquaginta altitudo quinque cubitorum erit fietque de bysso retorta et habebit bases aeneas
- 19 cuncta vasa tabernaculi in omnes usus et caerimonias tam paxillos eius quam atrii ex aere facies
- 20 praecipe filiis Israhel ut adferant tibi oleum de arboribus olivarum purissimum piloque contusum ut ardeat lucerna semper
- 21 in tabernaculo testimonii extra velum quod oppansum est testimonio et conlocabunt eam Aaron et filii eius ut usque mane luceat coram Domino perpetuus erit cultus per successiones eorum a filiis Israhel
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗