출애굽기 26장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 37절
- 1 tabernaculum vero ita fiet decem cortinas de bysso retorta et hyacintho ac purpura coccoque bis tincto variatas opere plumario facies
- 2 longitudo cortinae unius habebit viginti octo cubitos latitudo quattuor cubitorum erit unius mensurae fient universa tentoria
- 3 quinque cortinae sibi iungentur mutuo et aliae quinque nexu simili coherebunt
- 4 ansulas hyacinthinas in lateribus ac summitatibus facies cortinarum ut possint invicem copulari
- 5 quinquagenas ansulas cortina habebit in utraque parte ita insertas ut ansa contra ansam veniat et altera alteri possit aptari
- 6 facies et quinquaginta circulos aureos quibus cortinarum vela iungenda sunt ut unum tabernaculum fiat
- 7 facies et saga cilicina undecim ad operiendum tectum tabernaculi
- 8 longitudo sagi unius habebit triginta cubitos et latitudo quattuor aequa erit mensura sagorum omnium
- 9 e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices
- 10 facies et quinquaginta ansas in ora sagi unius ut coniungi cum altero queat et quinquaginta ansas in ora sagi alterius ut cum altero copuletur
- 11 quinquaginta fibulas aeneas quibus iungantur ansae et unum ex omnibus operimentum fiat
- 12 quod autem superfuerit in sagis quae parantur tecto id est unum sagum quod amplius est ex medietate eius operies posteriora tabernaculi
- 13 et cubitus ex una parte pendebit et alter ex altera qui plus est in sagorum longitudine utrumque latus tabernaculi protegens
- 14 facies et operimentum aliud tecto de pellibus arietum rubricatis et super hoc rursum aliud operimentum de ianthinis pellibus
- 15 facies et tabulas stantes tabernaculi de lignis setthim
- 16 quae singulae denos cubitos in longitudine habeant et in latitudine singulos ac semissem
- 17 in lateribus tabulae duae incastraturae fient quibus tabula alteri tabulae conectatur atque in hunc modum cunctae tabulae parabuntur
- 18 quarum viginti erunt in latere meridiano quod vergit ad austrum
- 19 quibus quadraginta bases argenteas fundes ut binae bases singulis tabulis per duos angulos subiciantur
- 20 in latere quoque secundo tabernaculi quod vergit ad aquilonem viginti tabulae erunt
- 21 quadraginta habentes bases argenteas binae bases singulis tabulis subponentur
- 22 ad occidentalem vero plagam tabernaculi facies sex tabulas
- 23 et rursum alias duas quae in angulis erigantur post tergum tabernaculi
- 24 eruntque coniunctae a deorsum usque sursum et una omnes conpago retinebit duabus quoque tabulis quae in angulis ponendae sunt similis iunctura servabitur
- 25 et erunt simul tabulae octo bases earum argenteae sedecim duabus basibus per unam tabulam supputatis
- 26 facies et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas in uno latere tabernaculi
- 27 et quinque alios in altero et eiusdem numeri ad occidentalem plagam
- 28 qui mittentur per medias tabulas a summo usque ad summum
- 29 ipsasque tabulas deaurabis et fundes eis anulos aureos per quos vectes tabulata contineant quos operies lamminis aureis
- 30 et eriges tabernaculum iuxta exemplum quod tibi in monte monstratum est
- 31 facies et velum de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumario et pulchra varietate contextum
- 32 quod adpendes ante quattuor columnas de lignis setthim quae ipsae quidem deauratae erunt et habebunt capita aurea sed bases argenteas
- 33 inseretur autem velum per circulos intra quod pones arcam testimonii et quo sanctuarium et sanctuarii sanctuaria dividentur
- 34 pones et propitiatorium super arcam testimonii in sancta sanctorum
- 35 mensamque extra velum et contra mensam candelabrum in latere tabernaculi meridiano mensa enim stabit in parte aquilonis
- 36 facies et tentorium in introitu tabernaculi de hyacintho et purpura coccoque bis tincto et bysso retorta opere plumarii
- 37 et quinque columnas deaurabis lignorum setthim ante quas ducetur tentorium quarum erunt capita aurea et bases aeneae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗