출애굽기 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 25절
- 1 egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suae
- 2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
- 3 cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis
- 4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei
- 5 ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatam
- 6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
- 7 cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulum
- 8 respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eius
- 9 ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae Pharaonis
- 10 quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eum
- 11 in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
- 12 cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabulo
- 13 et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuum
- 14 qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
- 15 audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteum
- 16 erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
- 17 supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
- 18 quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solito
- 19 responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
- 20 at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panem
- 21 iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eius
- 22 quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra aliena
- 23 post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
- 24 et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et Iacob
- 25 respexit filios Israhel et cognovit eos
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗