출애굽기 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 출애굽기 (Exodus) · 22절
- 1 Haec sunt nomina filiorum Israhel qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob singuli cum domibus suis introierunt
- 2 Ruben Symeon Levi Iuda
- 3 Isachar Zabulon et Beniamin
- 4 Dan et Nepthalim Gad et Aser
- 5 erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de femore Iacob septuaginta Ioseph autem in Aegypto erat
- 6 quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
- 7 filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt ac roborati nimis impleverunt terram
- 8 surrexit interea rex novus super Aegyptum qui ignorabat Ioseph
- 9 et ait ad populum suum ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
- 10 venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur et si ingruerit contra nos bellum addatur inimicis nostris expugnatisque nobis egrediatur e terra
- 11 praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
- 12 quantoque opprimebant eos tanto magis multiplicabantur et crescebant
- 13 oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
- 14 atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum operibus duris luti et lateris omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
- 15 dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum quarum una vocabatur Sephra altera Phua
- 16 praecipiens eis quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
- 17 timuerunt autem obsetrices Deum et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti sed conservabant mares
- 18 quibus ad se accersitis rex ait quidnam est hoc quod facere voluistis ut pueros servaretis
- 19 quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres ipsae enim obsetricandi habent scientiam et priusquam veniamus ad eas pariunt
- 20 bene ergo fecit Deus obsetricibus et crevit populus confortatusque est nimis
- 21 et quia timuerant obsetrices Deum aedificavit illis domos
- 22 praecepit autem Pharao omni populo suo dicens quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite quicquid feminei reservate
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗