창세기 22장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 24절
- 1 quae postquam gesta sunt temptavit Deus Abraham et dixit ad eum Abraham ille respondit adsum
- 2 ait ei tolle filium tuum unigenitum quem diligis Isaac et vade in terram Visionis atque offer eum ibi holocaustum super unum montium quem monstravero tibi
- 3 igitur Abraham de nocte consurgens stravit asinum suum ducens secum duos iuvenes et Isaac filium suum cumque concidisset ligna in holocaustum abiit ad locum quem praeceperat ei Deus
- 4 die autem tertio elevatis oculis vidit locum procul
- 5 dixitque ad pueros suos expectate hic cum asino ego et puer illuc usque properantes postquam adoraverimus revertemur ad vos
- 6 tulit quoque ligna holocausti et inposuit super Isaac filium suum ipse vero portabat in manibus ignem et gladium cumque duo pergerent simul
- 7 dixit Isaac patri suo pater mi at ille respondit quid vis fili ecce inquit ignis et ligna ubi est victima holocausti
- 8 dixit Abraham Deus providebit sibi victimam holocausti fili mi pergebant ergo pariter
- 9 veneruntque ad locum quem ostenderat ei Deus in quo aedificavit altare et desuper ligna conposuit cumque conligasset Isaac filium suum posuit eum in altari super struem lignorum
- 10 extenditque manum et arripuit gladium ut immolaret filium
- 11 et ecce angelus Domini de caelo clamavit dicens Abraham Abraham qui respondit adsum
- 12 dixitque ei non extendas manum tuam super puerum neque facias illi quicquam nunc cognovi quod timeas Dominum et non peperceris filio tuo unigenito propter me
- 13 levavit Abraham oculos viditque post tergum arietem inter vepres herentem cornibus quem adsumens obtulit holocaustum pro filio
- 14 appellavitque nomen loci illius Dominus videt unde usque hodie dicitur in monte Dominus videbit
- 15 vocavit autem angelus Domini Abraham secundo de caelo dicens
- 16 per memet ipsum iuravi dicit Dominus quia fecisti rem hanc et non pepercisti filio tuo unigenito
- 17 benedicam tibi et multiplicabo semen tuum sicut stellas caeli et velut harenam quae est in litore maris possidebit semen tuum portas inimicorum suorum
- 18 et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae quia oboedisti voci meae
- 19 reversus est Abraham ad pueros suos abieruntque Bersabee simul et habitavit ibi
- 20 his itaque gestis nuntiatum est Abraham quod Melcha quoque genuisset filios Nahor fratri suo
- 21 Hus primogenitum et Buz fratrem eius Camuhel patrem Syrorum
- 22 et Chased et Azau Pheldas quoque et Iedlaph
- 23 ac Bathuel de quo nata est Rebecca octo istos genuit Melcha Nahor fratri Abraham
- 24 concubina vero illius nomine Roma peperit Tabee et Gaom et Thaas et Maacha
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗