로그인

창세기 21장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 창세기 (Genesis) · 34절

  1. 1 visitavit autem Dominus Sarram sicut promiserat et implevit quae locutus est
  2. 2 concepitque et peperit filium in senectute sua tempore quo praedixerat ei Deus
  3. 3 vocavitque Abraham nomen filii sui quem genuit ei Sarra Isaac
  4. 4 et circumcidit eum octavo die sicut praeceperat ei Deus
  5. 5 cum centum esset annorum hac quippe aetate patris natus est Isaac
  6. 6 dixitque Sarra risum fecit mihi Deus quicumque audierit conridebit mihi
  7. 7 rursumque ait quis auditurum crederet Abraham quod Sarra lactaret filium quem peperit ei iam seni
  8. 8 crevit igitur puer et ablactatus est fecitque Abraham grande convivium in die ablactationis eius
  9. 9 cumque vidisset Sarra filium Agar Aegyptiae ludentem dixit ad Abraham
  10. 10 eice ancillam hanc et filium eius non enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac
  11. 11 dure accepit hoc Abraham pro filio suo
  12. 12 cui dixit Deus non tibi videatur asperum super puero et super ancilla tua omnia quae dixerit tibi Sarra audi vocem eius quia in Isaac vocabitur tibi semen
  13. 13 sed et filium ancillae faciam in gentem magnam quia semen tuum est
  14. 14 surrexit itaque Abraham mane et tollens panem et utrem aquae inposuit scapulae eius tradiditque puerum et dimisit eam quae cum abisset errabat in solitudine Bersabee
  15. 15 cumque consumpta esset aqua in utre abiecit puerum subter unam arborum quae ibi erant
  16. 16 et abiit seditque e regione procul quantum potest arcus iacere dixit enim non videbo morientem puerum et sedens contra levavit vocem suam et flevit
  17. 17 exaudivit autem Deus vocem pueri vocavitque angelus Domini Agar de caelo dicens quid agis Agar noli timere exaudivit enim Deus vocem pueri de loco in quo est
  18. 18 surge tolle puerum et tene manum illius quia in gentem magnam faciam eum
  19. 19 aperuitque oculos eius Deus quae videns puteum aquae abiit et implevit utrem deditque puero bibere
  20. 20 et fuit cum eo qui crevit et moratus est in solitudine et factus est iuvenis sagittarius
  21. 21 habitavitque in deserto Pharan et accepit illi mater sua uxorem de terra Aegypti
  22. 22 eodem tempore dixit Abimelech et Fichol princeps exercitus eius ad Abraham Deus tecum est in universis quae agis
  23. 23 iura ergo per Dominum ne noceas mihi et posteris meis stirpique meae sed iuxta misericordiam quam feci tibi facies mihi et terrae in qua versatus es advena
  24. 24 dixitque Abraham ego iurabo
  25. 25 et increpavit Abimelech propter puteum aquae quem vi abstulerant servi illius
  26. 26 respondit Abimelech nescivi quis fecerit hanc rem sed et tu non indicasti mihi et ego non audivi praeter hodie
  27. 27 tulit itaque Abraham oves et boves et dedit Abimelech percusseruntque ambo foedus
  28. 28 et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum
  29. 29 cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum
  30. 30 at ille septem inquit agnas accipies de manu mea ut sint in testimonium mihi quoniam ego fodi puteum istum
  31. 31 idcirco vocatus est locus ille Bersabee quia ibi uterque iuraverunt
  32. 32 et inierunt foedus pro puteo Iuramenti
  33. 33 surrexit autem Abimelech et Fichol princeps militiae eius reversique sunt in terram Palestinorum Abraham vero plantavit nemus in Bersabee et invocavit ibi nomen Domini Dei aeterni
  34. 34 et fuit colonus terrae Philisthinorum diebus multis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗