로그인

잠언 25장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 28절

  1. 1 haec quoque parabolae salomonis quas transtulerunt viri ezechiae regis Iuda
  2. 2 Gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem
  3. 3 caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
  4. 4 aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
  5. 5 aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius
  6. 6 ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris
  7. 7 melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe
  8. 8 quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
  9. 9 causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles
  10. 10 ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset
  11. 11 mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo
  12. 12 inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem
  13. 13 sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit
  14. 14 nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens
  15. 15 patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam
  16. 16 mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud
  17. 17 subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te
  18. 18 iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum
  19. 19 dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae
  20. 20 et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo
  21. 21 si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere
  22. 22 prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi
  23. 23 ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem
  24. 24 melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi
  25. 25 aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua
  26. 26 fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio
  27. 27 sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria
  28. 28 sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗