잠언 24장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 34절
- 1 ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
- 2 quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum loquuntur
- 3 sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
- 4 in doctrina replebuntur cellaria universa substantia pretiosa et pulcherrima
- 5 vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
- 6 quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa consilia sunt
- 7 excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
- 8 qui cogitat malefacere stultus vocabitur
- 9 cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum detractor
- 10 si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur fortitudo tua
- 11 erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses
- 12 si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit reddetque homini iuxta opera sua
- 13 comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum gutturi tuo
- 14 sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris habebis in novissimis et spes tua non peribit
- 15 ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque vastes requiem eius
- 16 septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent in malum
- 17 cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne exultet cor tuum
- 18 ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo iram suam
- 19 ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
- 20 quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum extinguetur
- 21 time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non commiscearis
- 22 quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam utriusque quis novit
- 23 haec quoque sapientibus Cognoscere personam in iudicio non est bonum
- 24 qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et detestabuntur eum tribus
- 25 qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
- 26 labia deosculabitur qui recta verba respondet
- 27 praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum ut postea aedifices domum tuam
- 28 ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes quemquam labiis tuis
- 29 ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique secundum opus suum
- 30 per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
- 31 et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem eius spinae et maceria lapidum destructa erat
- 32 quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici disciplinam
- 33 parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus conseres ut quiescas
- 34 et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir armatus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗