잠언 2장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 22절
- 1 fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te
- 2 ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam
- 3 si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae
- 4 si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam
- 5 tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
- 6 quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia
- 7 custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter
- 8 servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
- 9 tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam
- 10 si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit
- 11 consilium custodiet te prudentia servabit te
- 12 ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
- 13 qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
- 14 qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis
- 15 quorum viae perversae et infames gressus eorum
- 16 ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos
- 17 et relinquit ducem pubertatis suae
- 18 et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius
- 19 omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae
- 20 ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
- 21 qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea
- 22 impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗