잠언 1장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 33절
- 1 Parabolae Salomonis filii David regis Israhel
- 2 ad sciendam sapientiam et disciplinam
- 3 ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
- 4 ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et intellectus
- 5 audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula possidebit
- 6 animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium et enigmata eorum
- 7 timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam stulti despiciunt
- 8 audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem matris tuae
- 9 ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
- 10 fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
- 11 si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus tendiculas contra insontem frustra
- 12 degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi descendentem in lacum
- 13 omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos nostras spoliis
- 14 sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
- 15 fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis eorum
- 16 pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut effundant sanguinem
- 17 frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
- 18 ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur fraudes contra animas suas
- 19 sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
- 20 sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
- 21 in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis profert verba sua dicens
- 22 usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
- 23 convertimini ad correptionem meam en proferam vobis spiritum meum et ostendam verba mea
- 24 quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit qui aspiceret
- 25 despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis
- 26 ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum vobis quod timebatis advenerit
- 27 cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et angustia
- 28 tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non invenient me
- 29 eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint
- 30 nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae correptioni meae
- 31 comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis saturabuntur
- 32 aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum perdet illos
- 33 qui autem me audierit absque terrore requiescet et abundantia perfruetur malorum timore sublato
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗