잠언 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 잠언 (Proverbs) · 33절
- 1 hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
- 2 omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus
- 3 revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
- 4 universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum
- 5 abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens
- 6 misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo
- 7 cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem
- 8 melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate
- 9 cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius
- 10 divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
- 11 pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi
- 12 abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium
- 13 voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
- 14 indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
- 15 in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus
- 16 posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento
- 17 semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam
- 18 contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus
- 19 melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis
- 20 eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est
- 21 qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet
- 22 fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas
- 23 cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam
- 24 favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum
- 25 est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem
- 26 anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
- 27 vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
- 28 homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes
- 29 vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam
- 30 qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum
- 31 corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
- 32 melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium
- 33 sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗