욥기 41장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 25절
- 1 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo
- 2 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt
- 3 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis
- 4 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit
- 5 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido
- 6 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus
- 7 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas
- 8 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur
- 9 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi
- 10 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae
- 11 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis
- 12 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur
- 13 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas
- 14 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur
- 15 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus
- 16 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur
- 17 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax
- 18 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes
- 19 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae
- 20 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam
- 21 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum
- 22 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt
- 23 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem
- 24 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret
- 25 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗