욥기 40장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 28절
- 1 respondens autem Dominus Iob de turbine ait
- 2 accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et indica mihi
- 3 numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me ut tu iustificeris
- 4 et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas
- 5 circumda tibi decorem et in sublime erigere et esto gloriosus et speciosis induere vestibus
- 6 disperge superbos furore tuo et respiciens omnem arrogantem humilia
- 7 respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo
- 8 absconde eos in pulvere simul et facies eorum demerge in foveam
- 9 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua
- 10 ecce Behemoth quem feci tecum faenum quasi bos comedet
- 11 fortitudo eius in lumbis eius et virtus illius in umbilicis ventris eius
- 12 constringit caudam suam quasi cedrum nervi testiculorum eius perplexi sunt
- 13 ossa eius velut fistulae aeris cartilago illius quasi lamminae ferreae
- 14 ipse principium est viarum Dei qui fecit eum adplicabit gladium eius
- 15 huic montes herbas ferunt omnes bestiae agri ludent ibi
- 16 sub umbra dormit in secreto calami et locis humentibus
- 17 protegunt umbrae umbram eius circumdabunt eum salices torrentis
- 18 ecce absorbebit fluvium et non mirabitur habet fiduciam quod influat Iordanis in os eius
- 19 in oculis eius quasi hamo capiet eum et in sudibus perforabit nares eius
- 20 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius
- 21 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius
- 22 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia
- 23 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum
- 24 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis
- 25 concident eum amici divident illum negotiatores
- 26 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius
- 27 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui
- 28 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗