욥기 4장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 21절
- 1 respondens autem Eliphaz Themanites dixit
- 2 si coeperimus loqui tibi forsitan moleste accipias sed conceptum sermonem tenere quis possit
- 3 ecce docuisti multos et manus lassas roborasti
- 4 vacillantes confirmaverunt sermones tui et genua trementia confortasti
- 5 nunc autem venit super te plaga et defecisti tetigit te et conturbatus es
- 6 timor tuus fortitudo tua patientia tua et perfectio viarum tuarum
- 7 recordare obsecro te quis umquam innocens perierit aut quando recti deleti sint
- 8 quin potius vidi eos qui operantur iniquitatem et seminant dolores et metunt eos
- 9 flante Deo perisse et spiritu irae eius esse consumptos
- 10 rugitus leonis et vox leaenae et dentes catulorum leonum contriti sunt
- 11 tigris periit eo quod non haberet praedam et catuli leonis dissipati sunt
- 12 porro ad me dictum est verbum absconditum et quasi furtive suscepit auris mea venas susurri eius
- 13 in horrore visionis nocturnae quando solet sopor occupare homines
- 14 pavor tenuit me et tremor et omnia ossa mea perterrita sunt
- 15 et cum spiritus me praesente transiret inhorruerunt pili carnis meae
- 16 stetit quidam cuius non agnoscebam vultum imago coram oculis meis et vocem quasi aurae lenis audivi
- 17 numquid homo Dei conparatione iustificabitur aut factore suo purior erit vir
- 18 ecce qui serviunt ei non sunt stabiles et in angelis suis repperit pravitatem
- 19 quanto magis hii qui habitant domos luteas qui terrenum habent fundamentum consumentur velut a tinea
- 20 de mane usque ad vesperum succidentur et quia nullus intellegit in aeternum peribunt
- 21 qui autem reliqui fuerint auferentur ex eis morientur et non in sapientia
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗