욥기 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 26절
- 1 post haec aperuit Iob os suum et maledixit diei suo
- 2 et locutus est
- 3 pereat dies in qua natus sum et nox in qua dictum est conceptus est homo
- 4 dies ille vertatur in tenebras non requirat eum Deus desuper et non inlustret lumine
- 5 obscurent eum tenebrae et umbra mortis occupet eum caligo et involvatur amaritudine
- 6 noctem illam tenebrosus turbo possideat non conputetur in diebus anni nec numeretur in mensibus
- 7 sit nox illa solitaria nec laude digna
- 8 maledicant ei qui maledicunt diei qui parati sunt suscitare Leviathan
- 9 obtenebrentur stellae caligine eius expectet lucem et non videat nec ortum surgentis aurorae
- 10 quia non conclusit ostia ventris qui portavit me nec abstulit mala ab oculis meis
- 11 quare non in vulva mortuus sum egressus ex utero non statim perii
- 12 quare exceptus genibus cur lactatus uberibus
- 13 nunc enim dormiens silerem et somno meo requiescerem
- 14 cum regibus et consulibus terrae qui aedificant sibi solitudines
- 15 aut cum principibus qui possident aurum et replent domos suas argento
- 16 aut sicut abortivum absconditum non subsisterem vel qui concepti non viderunt lucem
- 17 ibi impii cessaverunt a tumultu et ibi requieverunt fessi robore
- 18 et quondam vincti pariter sine molestia non audierunt vocem exactoris
- 19 parvus et magnus ibi sunt et servus liber a domino suo
- 20 quare data est misero lux et vita his qui in amaritudine animae sunt
- 21 qui expectant mortem et non venit quasi effodientes thesaurum
- 22 gaudentque vehementer cum invenerint sepulchrum
- 23 viro cuius abscondita est via et circumdedit eum Deus tenebris
- 24 antequam comedam suspiro et quasi inundantes aquae sic rugitus meus
- 25 quia timor quem timebam evenit mihi et quod verebar accidit
- 26 nonne dissimulavi nonne silui nonne quievi et venit super me indignatio
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗