욥기 33장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 33절
- 1 audi igitur Iob eloquia mea et omnes sermones meos ausculta
- 2 ecce aperui os meum loquatur lingua mea in faucibus meis
- 3 simplici corde meo sermones mei et sententiam labia mea puram loquentur
- 4 spiritus Dei fecit me et spiraculum Omnipotentis vivificavit me
- 5 si potes responde mihi et adversus faciem meam consiste
- 6 ecce et me sicut et te fecit Deus et de eodem luto ego quoque formatus sum
- 7 verumtamen miraculum meum non te terreat et eloquentia mea non sit tibi gravis
- 8 dixisti ergo in auribus meis et vocem verborum audivi
- 9 mundus sum ego absque delicto inmaculatus et non est iniquitas in me
- 10 quia querellas in me repperit ideo arbitratus est me inimicum sibi
- 11 posuit in nervo pedes meos custodivit omnes semitas meas
- 12 hoc est ergo in quo non es iustificatus respondebo tibi quia maior sit Deus homine
- 13 adversum eum contendis quod non ad omnia verba responderit tibi
- 14 semel loquitur Deus et secundo id ipsum non repetit
- 15 per somnium in visione nocturna quando inruit sopor super homines et dormiunt in lectulo
- 16 tunc aperit aures virorum et erudiens eos instruit disciplinam
- 17 ut avertat hominem ab his quae facit et liberet eum de superbia
- 18 eruens animam eius a corruptione et vitam illius ut non transeat in gladium
- 19 increpat quoque per dolorem in lectulo et omnia ossa eius marcescere facit
- 20 abominabilis ei fit in vita sua panis et animae illius cibus ante desiderabilis
- 21 tabescet caro eius et ossa quae tecta fuerant nudabuntur
- 22 adpropinquabit corruptioni anima eius et vita illius mortiferis
- 23 si fuerit pro eo angelus loquens unum de milibus ut adnuntiet hominis aequitatem
- 24 miserebitur eius et dicet libera eum et non descendat in corruptionem inveni in quo ei propitier
- 25 consumpta est caro eius a suppliciis revertatur ad dies adulescentiae suae
- 26 deprecabitur Deum et placabilis ei erit et videbit faciem eius in iubilo et reddet homini iustitiam suam
- 27 respiciet homines et dicet peccavi et vere deliqui et ut eram dignus non recepi
- 28 liberavit animam suam ne pergeret in interitum sed vivens lucem videret
- 29 ecce haec omnia operatur Deus tribus vicibus per singulos
- 30 ut revocet animas eorum a corruptione et inluminet luce viventium
- 31 adtende Iob et audi me et tace dum ego loquar
- 32 si autem habes quod loquaris responde mihi loquere volo enim te apparere iustum
- 33 quod si non habes audi me tace et docebo te sapientiam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗