욥기 32장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 욥기 (Job) · 22절
- 1 omiserunt autem tres viri isti respondere Iob eo quod iustus sibi videretur
- 2 et iratus indignatusque Heliu filius Barachel Buzites de cognatione Ram iratus est autem adversus Iob eo quod iustum se esse diceret coram Deo
- 3 porro adversum amicos eius indignatus est eo quod non invenissent responsionem rationabilem sed tantummodo condemnassent Iob
- 4 igitur Heliu expectavit Iob loquentem eo quod seniores se essent qui loquebantur
- 5 cum autem vidisset quod tres respondere non potuissent iratus est vehementer
- 6 respondensque Heliu filius Barachel Buzites dixit iunior sum tempore vos autem antiquiores idcirco dimisso capite veritus sum indicare vobis meam sententiam
- 7 sperabam enim quod aetas prolixior loqueretur et annorum multitudo doceret sapientiam
- 8 sed ut video spiritus est in hominibus et inspiratio Omnipotentis dat intellegentiam
- 9 non sunt longevi sapientes nec senes intellegunt iudicium
- 10 ideo dicam audite me ostendam vobis etiam ego meam scientiam
- 11 expectavi enim sermones vestros audivi prudentiam vestram donec disceptaremini sermonibus
- 12 et donec putabam vos aliquid dicere considerabam sed ut video non est qui arguere possit Iob et respondere ex vobis sermonibus eius
- 13 ne forte dicatis invenimus sapientiam Deus proiecit eum non homo
- 14 nihil locutus est mihi et ego non secundum vestros sermones respondebo illi
- 15 extimuerunt non responderunt ultra abstuleruntque a se eloquia
- 16 quoniam igitur expectavi et non sunt locuti steterunt nec responderunt ultra
- 17 respondebo et ego partem meam et ostendam scientiam meam
- 18 plenus sum enim sermonibus et coartat me spiritus uteri mei
- 19 en venter meus quasi mustum absque spiraculo quod lagunculas novas disrumpit
- 20 loquar et respirabo paululum aperiam labia mea et respondebo
- 21 non accipiam personam viri et Deum homini non aequabo
- 22 nescio enim quamdiu subsistam et si post modicum tollat me factor meus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗