요한복음 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 53절
- 1 post haec ambulabat Iesus in Galilaeam non enim volebat in Iudaeam ambulare quia quaerebant eum Iudaei interficere
- 2 erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia
- 3 dixerunt autem ad eum fratres eius transi hinc et vade in Iudaeam ut et discipuli tui videant opera tua quae facis
- 4 nemo quippe in occulto quid facit et quaerit ipse in palam esse si haec facis manifesta te ipsum mundo
- 5 neque enim fratres eius credebant in eum
- 6 dicit ergo eis Iesus tempus meum nondum advenit tempus autem vestrum semper est paratum
- 7 non potest mundus odisse vos me autem odit quia ego testimonium perhibeo de illo quia opera eius mala sunt
- 8 vos ascendite ad diem festum hunc ego non ascendo ad diem festum istum quia meum tempus nondum impletum est
- 9 haec cum dixisset ipse mansit in Galilaea
- 10 ut autem ascenderunt fratres eius tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed quasi in occulto
- 11 Iudaei ergo quaerebant eum in die festo et dicebant ubi est ille
- 12 et murmur multus de eo erat in turba quidam enim dicebant quia bonus est alii autem dicebant non sed seducit turbas
- 13 nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum
- 14 iam autem die festo mediante ascendit Iesus in templum et docebat
- 15 et mirabantur Iudaei dicentes quomodo hic litteras scit cum non didicerit
- 16 respondit eis Iesus et dixit mea doctrina non est mea sed eius qui misit me
- 17 si quis voluerit voluntatem eius facere cognoscet de doctrina utrum ex Deo sit an ego a me ipso loquar
- 18 qui a semet ipso loquitur gloriam propriam quaerit qui autem quaerit gloriam eius qui misit illum hic verax est et iniustitia in illo non est
- 19 nonne Moses dedit vobis legem et nemo ex vobis facit legem
- 20 quid me quaeritis interficere respondit turba et dixit daemonium habes quis te quaerit interficere
- 21 respondit Iesus et dixit eis unum opus feci et omnes miramini
- 22 propterea Moses dedit vobis circumcisionem non quia ex Mose est sed ex patribus et in sabbato circumciditis hominem
- 23 si circumcisionem accipit homo in sabbato ut non solvatur lex Mosi mihi indignamini quia totum hominem sanum feci in sabbato
- 24 nolite iudicare secundum faciem sed iustum iudicium iudicate
- 25 dicebant ergo quidam ex Hierosolymis nonne hic est quem quaerunt interficere
- 26 et ecce palam loquitur et nihil ei dicunt numquid vere cognoverunt principes quia hic est Christus
- 27 sed hunc scimus unde sit Christus autem cum venerit nemo scit unde sit
- 28 Clamabat ergo docens in templo Iesus et dicens et me scitis et unde sim scitis et a me ipso non veni sed est verus qui misit me quem vos non scitis
- 29 ego scio eum quia ab ipso sum et ipse me misit
- 30 Quaerebant ergo eum adprehendere et nemo misit in illum manus quia nondum venerat hora eius
- 31 De turba autem multi crediderunt in eum et dicebant Christus cum venerit numquid plura signa faciet quam quae hic facit
- 32 audierunt Pharisaei turbam murmurantem de illo haec Et miserunt principes et Pharisaei ministros ut adprehenderent eum
- 33 Dixit ergo Iesus adhuc modicum tempus vobiscum sum et vado ad eum qui misit me
- 34 Quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego vos non potestis venire
- 35 dixerunt ergo Iudaei ad se ipsos quo hic iturus est quia non inveniemus eum numquid in dispersionem gentium iturus est et docturus gentes
- 36 quis est hic sermo quem dixit quaeretis me et non invenietis et ubi sum ego non potestis venire
- 37 in novissimo autem die magno festivitatis stabat Iesus et clamabat dicens si quis sitit veniat ad me et bibat
- 38 qui credit in me sicut dixit scriptura flumina de ventre eius fluent aquae vivae
- 39 hoc autem dixit de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum non enim erat Spiritus quia Iesus nondum fuerat glorificatus
- 40 Ex illa ergo turba cum audissent hos sermones eius dicebant hic est vere propheta
- 41 alii dicebant hic est Christus Quidam autem dicebant numquid a Galilaea Christus venit
- 42 nonne scriptura dicit quia ex semine David et Bethleem castello ubi erat David venit Christus
- 43 Dissensio itaque facta est in turba propter eum
- 44 Quidam autem ex ipsis volebant adprehendere eum sed nemo misit super illum manus
- 45 Venerunt ergo ministri ad pontifices et Pharisaeos et dixerunt eis illi quare non adduxistis eum
- 46 responderunt ministri numquam sic locutus est homo sicut hic homo
- 47 responderunt ergo eis Pharisaei numquid et vos seducti estis
- 48 numquid aliquis ex principibus credidit in eum aut ex Pharisaeis
- 49 sed turba haec quae non novit legem maledicti sunt
- 50 dicit Nicodemus ad eos ille qui venit ad eum nocte qui unus erat ex ipsis
- 51 numquid lex nostra iudicat hominem nisi audierit ab ipso prius et cognoverit quid faciat
- 52 responderunt et dixerunt ei numquid et tu Galilaeus es scrutare et vide quia propheta a Galilaea non surgit
- 53 et reversi sunt unusquisque in domum suam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗