요한복음 16장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 33절
- 1 haec locutus sum vobis ut non scandalizemini
- 2 absque synagogis facient vos Sed venit hora ut omnis qui interficit vos arbitretur obsequium se praestare Deo
- 3 et haec facient quia non noverunt Patrem neque me
- 4 sed haec locutus sum vobis ut cum venerit hora eorum reminiscamini quia ego dixi vobis
- 5 Haec autem vobis ab initio non dixi quia vobiscum eram at nunc vado ad eum qui me misit et nemo ex vobis interrogat me quo vadis
- 6 sed quia haec locutus sum vobis tristitia implevit cor vestrum
- 7 sed ego veritatem dico vobis expedit vobis ut ego vadam si enim non abiero paracletus non veniet ad vos si autem abiero mittam eum ad vos
- 8 et cum venerit ille arguet mundum de peccato et de iustitia et de iudicio
- 9 de peccato quidem quia non credunt in me
- 10 de iustitia vero quia ad Patrem vado et iam non videbitis me
- 11 de iudicio autem quia princeps mundi huius iudicatus est
- 12 adhuc multa habeo vobis dicere sed non potestis portare modo
- 13 cum autem venerit ille Spiritus veritatis docebit vos in omnem veritatem non enim loquetur a semet ipso sed quaecumque audiet loquetur et quae ventura sunt adnuntiabit vobis
- 14 ille me clarificabit quia de meo accipiet et adnuntiabit vobis
- 15 Omnia quaecumque habet Pater mea sunt Propterea dixi quia de meo accipit et adnuntiabit vobis
- 16 modicum et iam non videbitis me et iterum modicum et videbitis me quia vado ad Patrem
- 17 dixerunt ergo ex discipulis eius ad invicem quid est hoc quod dicit nobis modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me et quia vado ad Patrem
- 18 dicebant ergo quid est hoc quod dicit modicum nescimus quid loquitur
- 19 cognovit autem Iesus quia volebant eum interrogare et dixit eis de hoc quaeritis inter vos quia dixi modicum et non videbitis me et iterum modicum et videbitis me
- 20 amen amen dico vobis quia plorabitis et flebitis vos mundus autem gaudebit vos autem contristabimini sed tristitia vestra vertetur in gaudium
- 21 mulier cum parit tristitiam habet quia venit hora eius cum autem pepererit puerum iam non meminit pressurae propter gaudium quia natus est homo in mundum
- 22 et vos igitur nunc quidem tristitiam habetis iterum autem videbo vos et gaudebit cor vestrum et gaudium vestrum nemo tollit a vobis
- 23 et in illo die me non rogabitis quicquam Amen amen dico vobis si quid petieritis Patrem in nomine meo dabit vobis
- 24 usque modo non petistis quicquam in nomine meo petite et accipietis ut gaudium vestrum sit plenum
- 25 Haec in proverbiis locutus sum vobis venit hora cum iam non in proverbiis loquar vobis sed palam de Patre adnuntiabo vobis
- 26 illo die in nomine meo petetis et non dico vobis quia ego rogabo Patrem de vobis
- 27 ipse enim Pater amat vos quia vos me amastis et credidistis quia ego a Deo exivi
- 28 exivi a Patre et veni in mundum iterum relinquo mundum et vado ad Patrem
- 29 dicunt ei discipuli eius ecce nunc palam loqueris et proverbium nullum dicis
- 30 nunc scimus quia scis omnia et non opus est tibi ut quis te interroget in hoc credimus quia a Deo existi
- 31 Respondit eis Iesus modo creditis
- 32 ecce venit hora et iam venit ut dispergamini unusquisque in propria et me solum relinquatis et non sum solus quia Pater mecum est
- 33 Haec locutus sum vobis ut in me pacem habeatis in mundo pressuram habetis sed confidite ego vici mundum
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗