로그인

요한복음 15장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 요한복음 (John) · 27절

  1. 1 ego sum vitis vera et Pater meus agricola est
  2. 2 omnem palmitem in me non ferentem fructum tollet eum et omnem qui fert fructum purgabit eum ut fructum plus adferat
  3. 3 iam vos mundi estis propter sermonem quem locutus sum vobis
  4. 4 manete in me et ego in vobis sicut palmes non potest ferre fructum a semet ipso nisi manserit in vite sic nec vos nisi in me manseritis
  5. 5 ego sum vitis vos palmites qui manet in me et ego in eo hic fert fructum multum quia sine me nihil potestis facere
  6. 6 si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent
  7. 7 Si manseritis in me et verba mea in vobis manserint quodcumque volueritis petetis et fiet vobis
  8. 8 In hoc clarificatus est Pater meus ut fructum plurimum adferatis et efficiamini mei discipuli
  9. 9 sicut dilexit me Pater et ego dilexi vos manete in dilectione mea
  10. 10 si praecepta mea servaveritis manebitis in dilectione mea sicut et ego Patris mei praecepta servavi et maneo in eius dilectione
  11. 11 haec locutus sum vobis ut gaudium meum in vobis sit et gaudium vestrum impleatur
  12. 12 hoc est praeceptum meum ut diligatis invicem sicut dilexi vos
  13. 13 Maiorem hac dilectionem nemo habet ut animam suam quis ponat pro amicis suis
  14. 14 Vos amici mei estis si feceritis quae ego praecipio vobis
  15. 15 iam non dico vos servos quia servus nescit quid facit dominus eius vos autem dixi amicos quia omnia quaecumque audivi a Patre meo nota feci vobis
  16. 16 non vos me elegistis sed ego elegi vos et posui vos ut eatis et fructum adferatis et fructus vester maneat Ut quodcumque petieritis Patrem in nomine meo det vobis
  17. 17 Haec mando vobis ut diligatis invicem
  18. 18 si mundus vos odit scitote quia me priorem vobis odio habuit
  19. 19 si de mundo fuissetis mundus quod suum erat diligeret quia vero de mundo non estis sed ego elegi vos de mundo propterea odit vos mundus
  20. 20 Mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo Si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt
  21. 21 Sed haec omnia facient vobis propter nomen meum Quia nesciunt eum qui misit me
  22. 22 Si non venissem et locutus fuissem eis peccatum non haberent nunc autem excusationem non habent de peccato suo
  23. 23 Qui me odit et Patrem meum odit
  24. 24 Si opera non fecissem in eis quae nemo alius fecit peccatum non haberent nunc autem et viderunt et oderunt et me et Patrem meum
  25. 25 sed ut impleatur sermo qui in lege eorum scriptus est quia odio me habuerunt gratis
  26. 26 cum autem venerit paracletus quem ego mittam vobis a Patre Spiritum veritatis qui a Patre procedit ille testimonium perhibebit de me
  27. 27 et vos testimonium perhibetis quia ab initio mecum estis

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗