로그인

역대상 9장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 44절

  1. 1 universus ergo Israhel dinumeratus est et summa eorum scripta est in libro regum Israhel et Iuda translatique sunt in Babylonem propter delictum suum
  2. 2 qui autem habitaverunt primi in possessionibus et in urbibus suis Israhel et sacerdotes Levitae et Nathinnei
  3. 3 commorati sunt in Hierusalem de filiis Iuda et de filiis Beniamin de filiis quoque Ephraim et Manasse
  4. 4 Othei filius Amiud filius Emri filii Omrai filii Bonni de filiis Phares filii Iuda
  5. 5 et de Siloni Asaia primogenitus et filii eius
  6. 6 de filiis autem Zara Ieuhel et fratres eorum sescenti nonaginta
  7. 7 porro de filiis Beniamin Salo filius Mosollam filii Oduia filii Asana
  8. 8 et Iobania filius Hieroam et Hela filius Ozi filii Mochori et Mosollam filius Saphatiae filii Rahuhel filii Iebaniae
  9. 9 et fratres eorum per familias suas nongenti quinquaginta sex omnes hii principes cognationum per domos patrum suorum
  10. 10 de sacerdotibus autem Iedaia Ioiarib et Iachin
  11. 11 Azarias quoque filius Helciae filii Mosollam filii Sadoc filii Maraioth filii Ahitob pontifex domus Dei
  12. 12 porro Adaias filius Hieroam filii Phasor filii Melchia et Masaia filius Adihel filii Iezra filii Mosollam filii Mosollamoth filii Emmer
  13. 13 fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei
  14. 14 de Levitis autem Semeia filius Assub filii Ezricam filii Asebiu de filiis Merari
  15. 15 Bacbacar quoque carpentarius et Galal et Mathania filius Micha filii Zechri filii Asaph
  16. 16 et Obdia filius Semeiae filii Galal filii Idithun et Barachia filius Asa filii Helcana qui habitavit in atriis Netophathi
  17. 17 ianitores autem Sellum et Acub et Telmon et Ahiman et frater eorum Sellum princeps
  18. 18 usque ad illud tempus in porta Regis ad orientem observabant per vices suas de filiis Levi
  19. 19 Sellum vero filius Core filii Abiasaph filii Core cum fratribus suis et domo patris sui hii sunt Coritae super opera ministerii custodes vestibulorum tabernaculi et familiae eorum per vices castrorum Domini custodientes introitum
  20. 20 Finees autem filius Eleazar erat dux eorum coram Domino
  21. 21 porro Zaccharias filius Mosollamia ianitor portae tabernaculi testimonii
  22. 22 omnes hii electi in ostiarios per portas ducenti duodecim et descripti in villis propriis quos constituerunt David et Samuhel videns in fide sua
  23. 23 tam ipsos quam filios eorum in ostiis domus Domini et in tabernaculo vicibus suis
  24. 24 per quattuor ventos erant ostiarii id est ad orientem et ad occidentem ad aquilonem et ad austrum
  25. 25 fratres autem eorum in viculis morabantur et veniebant in sabbatis suis de tempore usque ad tempus
  26. 26 his quattuor Levitis creditus erat omnis numerus ianitorum et erant super exedras et thesauros domus Domini
  27. 27 per gyrum quoque templi Domini morabantur in custodiis suis ut cum tempus fuisset ipsi mane aperirent fores
  28. 28 de horum grege erant et super vasa ministerii ad numerum enim et inferebantur vasa et efferebantur
  29. 29 de ipsis et qui credita habebant utensilia sanctuarii praeerant similae et vino et oleo et turi et aromatibus
  30. 30 filii autem sacerdotum unguenta ex aromatibus conficiebant
  31. 31 et Matthathias Levites primogenitus Sellum Coritae praefectus erat eorum quae in sartagine frigebantur
  32. 32 porro de filiis Caath fratribus eorum super panes erant propositionis ut semper novos per singula sabbata praepararent
  33. 33 hii sunt principes cantorum per familias Levitarum qui in exedris morabantur ita ut die et nocte iugiter suo ministerio deservirent
  34. 34 capita Levitarum per familias suas principes manserunt in Hierusalem
  35. 35 in Gabaon autem commorati sunt pater Gabaon Iaihel et nomen uxoris eius Maacha
  36. 36 filius primogenitus eius Abdon et Sur et Cis et Baal et Ner et Nadab
  37. 37 Gedor quoque et Ahio et Zaccharias et Macelloth
  38. 38 porro Macelloth genuit Semmaam isti habitaverunt e regione fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
  39. 39 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul et Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
  40. 40 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
  41. 41 porro filii Micha Phiton et Malech et Thara
  42. 42 Ahaz autem genuit Iara et Iara genuit Alamath et Azmoth et Zamri et Zamri genuit Mosa
  43. 43 Mosa vero genuit Baana cuius filius Raphaia genuit Elasa de quo ortus est Esel
  44. 44 porro Esel sex filios habuit his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Obdia Anan hii filii Esel

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗