로그인

역대상 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 역대상 (1 Chronicles) · 40절

  1. 1 Beniamin autem genuit Bale primogenitum suum Asbal secundum Ohora tertium
  2. 2 Nuaha quartum et Rapha quintum
  3. 3 fueruntque filii Bale Addaor et Gera et Abiud
  4. 4 Abisue quoque et Neman et Ahoe
  5. 5 sed et Gera et Sephuphan et Uram
  6. 6 hii sunt filii Aod principes cognationum habitantium in Gabaa qui translati sunt in Manath
  7. 7 Nooman autem et Achia et Gera ipse transtulit eos et genuit Oza et Ahiud
  8. 8 porro Saarim genuit in regione Moab postquam dimisit Usim et Bara uxores suas
  9. 9 genuit autem de Edes uxore sua Iobab et Sebia et Mosa et Molchom
  10. 10 Iehus quoque et Sechia et Marma hii sunt filii eius principes in familiis suis
  11. 11 Meusim vero genuit Abitob et Elphaal
  12. 12 porro filii Elphaal Heber et Misaam et Samad hic aedificavit Ono et Lod et filias eius
  13. 13 Bara autem et Samma principes cognationum habitantium in Aialon hii fugaverunt habitatores Geth
  14. 14 et Haio et Sesac et Ierimoth
  15. 15 et Zabadia et Arod et Eder
  16. 16 Michahel quoque et Iespha et Ioaa filii Baria
  17. 17 et Zabadia et Mosollam et Ezeci et Heber
  18. 18 et Iesamari et Iezlia et Iobab filii Elphaal
  19. 19 et Iacim et Zechri et Zabdi
  20. 20 et Helioenai et Selethai et Helihel
  21. 21 et Adaia et Baraia et Samarath filii Semei
  22. 22 et Iesphan et Heber et Helihel
  23. 23 et Abdon et Zechri et Hanan
  24. 24 et Anania et Ailam et Anathothia
  25. 25 et Iephdaia et Phanuhel filii Sesac
  26. 26 et Samsari et Sooria et Otholia
  27. 27 et Iersia et Helia et Zechri filii Ieroam
  28. 28 hii patriarchae et cognationum principes qui habitaverunt in Hierusalem
  29. 29 in Gabaon autem habitaverunt Abigabaon et nomen uxoris eius Maacha
  30. 30 filiusque eius primogenitus Abdon et Sur et Cis et Baal et Nadab
  31. 31 Gedor quoque et Ahio et Zacher
  32. 32 et Macelloth genuit Samaa habitaveruntque ex adverso fratrum suorum in Hierusalem cum fratribus suis
  33. 33 Ner autem genuit Cis et Cis genuit Saul porro Saul genuit Ionathan et Melchisuae et Abinadab et Esbaal
  34. 34 filius autem Ionathan Meribbaal et Meribbaal genuit Micha
  35. 35 filii Micha Phithon et Melech et Thara et Ahaz
  36. 36 et Ahaz genuit Ioada et Ioada genuit Almoth et Azmoth et Zamari porro Zamari genuit Mosa
  37. 37 et Mosa genuit Baana cuius filius fuit Rapha de quo ortus est Elasa qui genuit Asel
  38. 38 porro Asel sex filii fuere his nominibus Ezricam Bochru Ismahel Saria Abadia Anan omnes hii filii Asel
  39. 39 filii autem Esec fratris eius Ulam primogenitus et Us secundus et Eliphalet tertius
  40. 40 fueruntque filii Ulam viri robustissimi et magno robore tendentes arcum et multos habentes filios ac nepotes usque ad centum quinquaginta omnes hii filii Beniamin

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗