시편 94편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 11절
- 1 venite laudemus Dominum iubilemus petrae Iesu nostro
- 2 praeoccupemus vultum eius in actione gratiarum in canticis iubilemus ei
- 3 quoniam fortis et magnus Dominus et rex magnus super omnes deos
- 4 in cuius manu fundamenta terrae et excelsa montium ipsius sunt
- 5 cuius est mare ipse enim fecit illud et siccam manus eius plasmaverunt
- 6 venite adoremus et curvemur flectamus genua ante faciem Domini factoris nostri
- 7 quia ipse est Deus noster et nos populus pascuae eius et grex manus eius
- 8 hodie si vocem eius audieritis nolite indurare corda vestra
- 9 sicut in contradictione sicut in die temptationis in deserto ubi temptaverunt me patres vestri probaverunt me et viderunt opus meum
- 10 quadraginta annis displicuit mihi generatio illa et dixi populus errans corde est
- 11 et non cognoscens vias meas et iuravi in furore meo ut non introirent in requiem meam
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗