시편 93편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 23절
- 1 Deus ultionum Domine Deus ultionum ostendere
- 2 elevare qui iudicas terram redde vicissitudinem superbis
- 3 usquequo impii Domine usquequo impii exultabunt
- 4 fluent loquentes antiquum garrient omnes qui operantur iniquitatem
- 5 populum tuum Domine conterent et hereditatem tuam adfligent
- 6 viduam et advenam interficient et pupillos occident
- 7 et dixerunt non videbit Dominus et non intelleget Deus Iacob
- 8 intellegite stulti in populo et insipientes aliquando discite
- 9 qui plantavit aurem non audiet aut qui finxit oculum non videbit
- 10 qui erudit gentes non arguet qui docet hominem scientiam
- 11 Dominus novit cogitationes hominum quia vanae sunt
- 12 beatus vir quem erudieris Domine et de lege tua docueris eum
- 13 ut quiescat a diebus adflictionis donec fodiatur impio interitus
- 14 non enim derelinquet Dominus populum suum et hereditatem suam non deseret
- 15 quoniam ad iustitiam revertetur iudicium et sequentur illud omnes recti corde
- 16 quis stabit pro me adversum malos quis stabit pro me adversum operarios iniquitatis
- 17 nisi quia Dominus auxiliator meus paulo minus habitasset in inferno anima mea
- 18 si dicebam commotus est pes meus misericordia tua Domine sustentabat me
- 19 in multitudine cogitationum mearum quae sunt in me intrinsecus consolationes tuae delectabunt animam meam
- 20 numquid particeps erit tui thronus insidiarum fingens laborem in praecepto
- 21 copulabuntur adversus animam iusti et sanguinem innocentem condemnabunt
- 22 erit autem Dominus mihi in refugium et Deus meus quasi petra spei meae
- 23 et restitues super eos iniquitatem suam et in malitia sua perdes eos perdet eos Dominus Deus noster
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗