시편 58편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 18절
- 1 victori ut non disperdas David humilem et simplicem quando misit Saul et custodierunt domum ut occiderent eum
- 2 erue me de inimicis meis Deus meus et a resistentibus mihi protege me
- 3 libera me ab operariis iniquitatis et a viris sanguinum salva me
- 4 quia ecce insidiati sunt animae meae congregantur adversum me fortissimi
- 5 absque iniquitate mea et absque peccato meo Domine non egi inique et illi currunt et praeparantur
- 6 surge ex adverso pro me et respice et tu Domine Deus exercituum Deus Israhel evigila ut visites omnes gentes non miserearis universis qui operantur iniquitatem semper
- 7 revertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
- 8 ecce loquuntur in ore suo gladii in labiis eorum quasi nemo audiat
- 9 tu autem Domine deridebis eos subsannabis omnes gentes
- 10 fortitudinem meam ad te servabo quoniam tu Deus elevator meus
- 11 Dei mei misericordia praeveniet me
- 12 Deus ostendit mihi in insidiatoribus meis ne occidas eos ne forte obliviscantur populi mei disperge eos in fortitudine tua et destrue eos protector noster Domine
- 13 in peccato oris sui in sermone labiorum suorum et capiantur in superbia sua maledictionem et mendacium narrantes
- 14 consume in furore consume ut non subsistant et sciant quoniam Deus dominatur Iacob in finibus terrae semper
- 15 et convertantur ad vesperam et latrent ut canis et circumeant civitatem
- 16 ipsi vagabuntur ut comedant et cum saturati non fuerint murmurabunt
- 17 ego autem cantabo imperium tuum et laudabo mane misericordiam tuam quoniam factus es fortitudo mea et refugium in die tribulationis meae
- 18 tibi cantabo quoniam Deus adiutor meus fortitudo mea Deus misericordia mea
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗