시편 57편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 12절
- 1 victori ut non disperdas David humilem et simplicem
- 2 si vere utique iustitiam loquimini recta iudicate filii hominum
- 3 etenim in corde iniquitates operamini in terra iniquitatis manus vestras adpendite
- 4 alienati sunt peccatores a vulva erraverunt ab utero loquentes mendacium
- 5 furor eorum sicut furor serpentis sicut reguli surdi obturantis aurem suam
- 6 ut non audiat vocem murmurantium nec incantatoris incantationes callidas
- 7 Deus excute dentes eorum ex ore eorum molares leonum confringe Domine
- 8 dissolvantur quasi aquae quae defluent intendet arcum suum donec conterantur
- 9 quasi vermis tabefactus pertranseant quasi abortivum mulieris quod non vidit solem
- 10 antequam crescant spinae vestrae in ramnum quasi viventes quasi in ira tempestas rapiet eas
- 11 laetabitur iustus cum viderit ultionem pedes suos lavabit in sanguinem impii
- 12 et dicet homo vere fructus est iusto vere est Deus iudicans in terra
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗