시편 47편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 15절
- 1 canticum psalmi filiorum Core
- 2 magnus Dominus et laudabilis nimis in civitate Dei nostri in monte sancto suo
- 3 specioso germini gaudio universae terrae monti Sion lateribus aquilonis civitatulae regis magni
- 4 Deus in domibus eius agnitus est in auxiliando
- 5 quia ecce reges congregati sunt venerunt simul
- 6 ipsi videntes sic obstipuerunt conturbati sunt admirati sunt
- 7 horror possedit eos ibi dolor quasi parturientis
- 8 in vento uredinis confringes naves maris
- 9 sicut audivimus ita vidimus in civitate Dei exercituum in civitate Dei nostri Deus fundavit eam usque in aeternum semper
- 10 aestimavimus Deus misericordiam tuam in medio templi tui
- 11 secundum nomen tuum Deus sic laus tua usque ad extremum terrae iustitia repleta est dextera tua
- 12 laetetur mons Sion exultent filiae Iudae propter iudicia tua
- 13 circumdate Sion et circumite eam numerate turres eius
- 14 ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima
- 15 quia ipse Deus Deus noster in saeculum et in perpetuum ipse erit dux noster in morte
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗