로그인

시편 145편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 10절

  1. 1 alleluia
  2. 2 lauda anima mea Dominum laudabo Dominum in vita mea cantabo Deo meo quamdiu sum nolite confidere in principibus
  3. 3 in filio hominis cui non est salus
  4. 4 egredietur spiritus eius et revertetur in humum suam in die illa peribunt cogitationes eius
  5. 5 beatus cuius Deus Iacob auxiliator eius spes eius in Domino Deo suo
  6. 6 qui fecit caelos et terram mare et omnia quae in eis sunt
  7. 7 et custodit veritatem in sempiternum qui facit iudicium calumniam sustinentibus et dat panem esurientibus Dominus solvit vinctos
  8. 8 Dominus inluminat caecos Dominus erigit adlisos Dominus diligit iustos
  9. 9 Dominus custodit advenas pupillum et viduam suscipiet et viam impiorum conteret
  10. 10 regnabit Dominus in aeternum Deus tuus Sion in generationem et generationem

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗