로그인

시편 124편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 5절

  1. 1 canticum graduum qui confidunt in Domino quasi mons Sion inmobilis in aeternum habitabilis
  2. 2 Hierusalem montes in circuitu eius et Dominus in circuitu populi sui amodo et usque in aeternum
  3. 3 quia non requiescet virga impietatis super sortem iustorum ut non mittant iusti in iniquitatem manus suas
  4. 4 benefac Domine bonis et rectis corde
  5. 5 qui autem declinant ad pravitates suas deducet eos Dominus cum his qui operantur iniquitatem pax super Israhel

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗