로그인

시편 108편 Biblia Sacra Vulgata (2007)

Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 31절

  1. 1 pro victoria David canticum
  2. 2 Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est
  3. 3 locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra
  4. 4 pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam
  5. 5 et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea
  6. 6 constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius
  7. 7 cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum
  8. 8 fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter
  9. 9 sint filii eius pupilli et uxor eius vidua
  10. 10 instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis
  11. 11 scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius
  12. 12 non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius
  13. 13 fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius
  14. 14 redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur
  15. 15 sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum
  16. 16 eo quod non est recordatus facere misericordiam
  17. 17 et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret
  18. 18 et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius
  19. 19 sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur
  20. 20 haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam
  21. 21 tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me
  22. 22 quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus
  23. 23 quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta
  24. 24 genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo
  25. 25 et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum
  26. 26 adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam
  27. 27 et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam
  28. 28 maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur
  29. 29 induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua
  30. 30 confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum
  31. 31 quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius

Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗