시편 108편 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 시편 (Psalms) · 31절 · 대역: King James Version
| 절 | Biblia Sacra Vulgata (2007) | King James Version |
|---|---|---|
| 1 | pro victoria David canticum | O God, my heart is fixed; I will sing and give praise, even with my glory. |
| 2 | Deus laudabilis mihi ne taceas quia os impii et os dolosi contra me apertum est | Awake, psaltery and harp: I myself will awake early. |
| 3 | locuti sunt de me lingua mendacii verbis odii circumdederunt me et expugnaverunt me frustra | I will praise thee, O Lord, among the people: and I will sing praises unto thee among the nations. |
| 4 | pro eo quod eos diligebam adversabantur mihi ego autem orabam | For thy mercy is great above the heavens: and thy truth reacheth unto the clouds. |
| 5 | et posuerunt contra me malum pro bono et odium pro dilectione mea | Be thou exalted, O God, above the heavens: and thy glory above all the earth; |
| 6 | constitue super eum impium et Satan astet a dextris eius | That thy beloved may be delivered: save with thy right hand, and answer me. |
| 7 | cum fuerit iudicatus exeat condemnatus et oratio eius sit in peccatum | God hath spoken in his holiness; I will rejoice, I will divide Shechem, and mete out the valley of Succoth. |
| 8 | fiant dies eius parvi episcopatum eius accipiat alter | Gilead is mine; Manasseh is mine; Ephraim also is the strength of mine head; Judah is my lawgiver; |
| 9 | sint filii eius pupilli et uxor eius vidua | Moab is my washpot; over Edom will I cast out my shoe; over Philistia will I triumph. |
| 10 | instabiles vagentur liberi eius et mendicent et quaerantur in parietinis suis | Who will bring me into the strong city? who will lead me into Edom? |
| 11 | scrutetur exactor universa quae habet et diripiant alieni laborem eius | Wilt not thou, O God, who hast cast us off? and wilt not thou, O God, go forth with our hosts? |
| 12 | non sit qui eius misereatur nec qui clemens sit in pupillos eius | Give us help from trouble: for vain is the help of man. |
| 13 | fiat novissimum eius interitus in generatione altera deleatur nomen eius | Through God we shall do valiantly: for he it is that shall tread down our enemies. |
| 14 | redeat in memoria iniquitas patrum eius apud Deum et iniquitas matris eius ne deleatur | — |
| 15 | sit contra Dominum semper et intereat de terra memoria eorum | — |
| 16 | eo quod non est recordatus facere misericordiam | — |
| 17 | et persecutus est virum inopem et pauperem et conpunctum corde ut interficeret | — |
| 18 | et dilexit maledictionem quae veniet ei et noluit benedictionem quae elongabitur ab eo et indutus est maledictione quasi vestimento suo et ingredietur quasi aqua in viscera eius et quasi oleum in ossa eius | — |
| 19 | sit ei quasi pallium quo circumdatur et quasi cingulum quo semper accingitur | — |
| 20 | haec est retributio his qui adversantur mihi a Domino et qui loquuntur malum contra animam meam | — |
| 21 | tu autem Deus Domine fac mecum propter nomen tuum quoniam bona est misericordia tua libera me | — |
| 22 | quoniam egenus et pauper sum et cor meum vulneratum est intrinsecus | — |
| 23 | quasi umbra cum inclinatur abductus sum et excussus quasi lucusta | — |
| 24 | genua mea vacillaverunt a ieiunio et caro mea mutata est absque oleo | — |
| 25 | et ego factus sum obprobrium eis videntes me moverunt caput suum | — |
| 26 | adiuva me Domine Deus meus salva me secundum misericordiam tuam | — |
| 27 | et sciant quoniam manus tua haec tu Domine fecisti eam | — |
| 28 | maledicent illi et tu benedices restiterunt et confundentur servus autem tuus laetabitur | — |
| 29 | induantur adversarii mei confusione et operiantur quasi indumento confusione sua | — |
| 30 | confitebor Domino vehementer in ore meo et in medio populorum laudabo eum | — |
| 31 | quoniam stabit a dextris pauperis ut salvet a iudicibus animam eius | — |
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗
King James Version — getbible.net(CrossWire SWORD 모듈)에서 가져옴 · 라이선스: GPL