사도행전 8장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 39절
- 1 facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quae erat Hierosolymis et omnes dispersi sunt per regiones Iudaeae et Samariae praeter apostolos
- 2 curaverunt autem Stephanum viri timorati et fecerunt planctum magnum super illum
- 3 Saulus vero devastabat ecclesiam per domos intrans et trahens viros ac mulieres tradebat in custodiam
- 4 igitur qui dispersi erant pertransiebant evangelizantes verbum
- 5 Philippus autem descendens in civitatem Samariae praedicabat illis Christum
- 6 intendebant autem turbae his quae a Philippo dicebantur unianimiter audientes et videntes signa quae faciebat
- 7 multi enim eorum qui habebant spiritus inmundos clamantes voce magna exiebant multi autem paralytici et claudi curati sunt
- 8 factum est ergo magnum gaudium in illa civitate
- 9 vir autem quidam nomine Simon qui ante fuerat in civitate magus seducens gentem Samariae dicens esse se aliquem magnum
- 10 cui auscultabant omnes a minimo usque ad maximum dicentes hic est virtus Dei quae vocatur Magna
- 11 adtendebant autem eum propter quod multo tempore magicis suis dementasset eos
- 12 cum vero credidissent Philippo evangelizanti de regno Dei et nomine Iesu Christi baptizabantur viri ac mulieres
- 13 tunc Simon et ipse credidit et cum baptizatus esset adherebat Philippo videns etiam signa et virtutes maximas fieri stupens admirabatur
- 14 cum autem audissent apostoli qui erant Hierosolymis quia recepit Samaria verbum Dei miserunt ad illos Petrum et Iohannem
- 15 qui cum venissent oraverunt pro ipsis ut acciperent Spiritum Sanctum
- 16 nondum enim in quemquam illorum venerat sed baptizati tantum erant in nomine Domini Iesu
- 17 tunc inponebant manus super illos et accipiebant Spiritum Sanctum
- 18 cum vidisset autem Simon quia per inpositionem manus apostolorum daretur Spiritus Sanctus obtulit eis pecuniam
- 19 dicens date et mihi hanc potestatem ut cuicumque inposuero manus accipiat Spiritum Sanctum Petrus autem dixit ad eum
- 20 pecunia tua tecum sit in perditionem quoniam donum Dei existimasti pecunia possideri
- 21 non est tibi pars neque sors in sermone isto cor enim tuum non est rectum coram Deo
- 22 paenitentiam itaque age ab hac nequitia tua et roga Deum si forte remittatur tibi haec cogitatio cordis tui
- 23 in felle enim amaritudinis et obligatione iniquitatis video te esse
- 24 respondens autem Simon dixit precamini vos pro me ad Dominum ut nihil veniat super me horum quae dixistis
- 25 et illi quidem testificati et locuti verbum Domini rediebant Hierosolymam et multis regionibus Samaritanorum evangelizabant
- 26 angelus autem Domini locutus est ad Philippum dicens surge et vade contra meridianum ad viam quae descendit ab Hierusalem in Gazam haec est deserta
- 27 et surgens abiit et ecce vir aethiops eunuchus potens Candacis reginae Aethiopum qui erat super omnes gazas eius venerat adorare in Hierusalem
- 28 et revertebatur sedens super currum suum legensque prophetam Esaiam
- 29 dixit autem Spiritus Philippo accede et adiunge te ad currum istum
- 30 adcurrens autem Philippus audivit illum legentem Esaiam prophetam et dixit putasne intellegis quae legis
- 31 qui ait et quomodo possum si non aliquis ostenderit mihi rogavitque Philippum ut ascenderet et sederet secum
- 32 locus autem scripturae quam legebat erat hic tamquam ovis ad occisionem ductus est et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum
- 33 in humilitate iudicium eius sublatum est generationem illius quis enarrabit quoniam tollitur de terra vita eius
- 34 respondens autem eunuchus Philippo dixit obsecro te de quo propheta dicit hoc de se an de alio aliquo
- 35 aperiens autem Philippus os suum et incipiens ab scriptura ista evangelizavit illi Iesum
- 36 et dum irent per viam venerunt ad quandam aquam et ait eunuchus ecce aqua quid prohibet me baptizari
- 38 et iussit stare currum et descenderunt uterque in aquam Philippus et eunuchus et baptizavit eum
- 39 cum autem ascendissent de aqua Spiritus Domini rapuit Philippum et amplius non vidit eum eunuchus ibat enim per viam suam gaudens
- 40 Philippus autem inventus est in Azoto et pertransiens evangelizabat civitatibus cunctis donec veniret Caesaream
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗