사도행전 7장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 사도행전 (Acts) · 59절
- 1 dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent
- 2 qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram
- 3 et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero
- 4 tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis
- 5 et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium
- 6 locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis
- 7 et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto
- 8 et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas
- 9 et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo
- 10 et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam
- 11 venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri
- 12 cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum
- 13 et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius
- 14 mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque
- 15 et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri
- 16 et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem
- 17 cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto
- 18 quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph
- 19 hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur
- 20 eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui
- 21 exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium
- 22 et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis
- 23 cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel
- 24 et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio
- 25 existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt
- 26 sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum
- 27 qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos
- 28 numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium
- 29 fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos
- 30 et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi
- 31 Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini
- 32 ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare
- 33 dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est
- 34 videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum
- 35 hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo
- 36 hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta
- 37 hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me
- 38 hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis
- 39 cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum
- 40 dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei
- 41 et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum
- 42 convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel
- 43 et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem
- 44 tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat
- 45 quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David
- 46 qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob
- 47 Salomon autem aedificavit illi domum
- 48 sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit
- 49 caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est
- 50 nonne manus mea fecit haec omnia
- 51 dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos
- 52 quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis
- 53 qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis
- 54 audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum
- 55 cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei
- 56 exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum
- 57 et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus
- 58 et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum
- 59 positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗