베드로전서 3장 Biblia Sacra Vulgata (2007)
Biblia Sacra Vulgata (2007) · 라틴어 · 베드로전서 (1 Peter) · 22절
- 1 similiter mulieres subditae suis viris ut et si qui non credunt verbo per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
- 2 considerantes in timore castam conversationem vestram
- 3 quarum sit non extrinsecus capillaturae aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
- 4 sed qui absconditus cordis est homo in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus quod est in conspectu Dei locuples
- 5 sic enim aliquando et sanctae mulieres sperantes in Deo ornabant se subiectae propriis viris
- 6 sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans cuius estis filiae benefacientes et non timentes ullam perturbationem
- 7 viri similiter cohabitantes secundum scientiam quasi infirmiori vaso muliebri inpertientes honorem tamquam et coheredibus gratiae vitae uti ne inpediantur orationes vestrae
- 8 in fine autem omnes unianimes conpatientes fraternitatis amatores misericordes humiles
- 9 non reddentes malum pro malo vel maledictum pro maledicto sed e contrario benedicentes quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
- 10 qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos coerceat linguam suam a malo et labia eius ne loquantur dolum
- 11 declinet autem a malo et faciat bonum inquirat pacem et persequatur eam
- 12 quia oculi Domini super iustos et aures eius in preces eorum vultus autem Domini super facientes mala
- 13 et quis est qui vobis noceat si boni aemulatores fueritis
- 14 sed et si quid patimini propter iustitiam beati timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
- 15 Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
- 16 sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam ut in eo quod detrahunt vobis confundantur qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
- 17 melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati quam malefacientes
- 18 quia et Christus semel pro peccatis mortuus est iustus pro iniustis ut nos offerret Deo mortificatus carne vivificatus autem spiritu
- 19 in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
- 20 qui increduli fuerant aliquando quando expectabat Dei patientia in diebus Noe cum fabricaretur arca in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
- 21 quod et vos nunc similis formae salvos facit baptisma non carnis depositio sordium sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi
- 22 qui est in dextera Dei profectus in caelum subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus
- 📚 Biblia Sacra Vulgata (2007) 책 목록
- 개역개정판 (1998)로
- 개역한글판 (1961)로
- 표준새번역 (1993)로
- King James Version로
- KJV 와 나란히
- 🌐 다른 언어·판
Biblia Sacra Vulgata (2007) — 대한성서공회 저작권 계약에 따라 게재 — 본문의 저작권은 대한성서공회에 있습니다. · 출처 ↗